Liber Leviticus*

Caput 1: Versus 4

Ponetque,etc. Quod nos hostiam dicimus, Graece dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiae ponit, quod significat initium praedictae conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum poenas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
(* Traductions européennes)